- BORNHOLMIA vulgo BORNHOLM
- BORNHOLMIA, vulgo BORNHOLMinsula Daniae, a Friderico I. Rege Lubecensibus, ob auxilia, ad annos 50. oppignorata, recepta est iis finitis a nepote eius Friderico II. A. C. 1576. Postea a Suecis, Duce Hornio, occupata A. C. 1643. mansit illis pace Roschildae factâ A. C. 1658. una cum Scania, Blekingia, Hallandia, Nidrosiensi item et Bahusio tractu, in Norvegia. Alterâ dein pace A. C. 1660. inter eosdem factâ, Nidrosiensis tractus a Suecis redditus et pro Bornholmia aequivalens promissum est. Haud pridem semel atque iterum naufragium ibi passi sunt Sueci, partim fervente ultimô inter illos Danosque bellô, quô Insula in potestatem horum redacta est; partim pace factâ, quâ illa sub Suecos rediit, ut ex moderna Historia notum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.